?

Log in

No account? Create an account

Previous Entry | Next Entry

AMICA·EST·TRANS·OCEANVM...

Ecce, iterum Latine scribo! Hebdomade proxima non multum accidit, nam cum Tina amica mea domi eram, ubi legabamus, apricabamur et nonnumquam in piscina horti nostri natabamus. Etiam confecimus librum "Medicum", quem iam longe legabamus. Bonus liber est, et historia me multe delectat; ego et Tina capitula huius libri semper nobis recitabamus, quomodo item alio libro legente "Per Tempora Viatoris Uxore" agebamus. Noah Gordon alios libros quoque scripsit, e.g. "Samanus" et "Heredes Medici" appellantur. Fortasse "Samanum", quem continuationem "Medici" esse puto, quoque legabimus.
Iam Tina non mecum esse potest, ea enim Hiberniae est ut linguam Hibernicam illuc discat, itaque in Dungalensis comitate nunc curriculo studiorum interest paene tria hebdomades.

Tina absente ego multum lego, et libros de "Perry Rhodan", huius volumen quartum ("Illex Cosmicus") mox perlegero, et librum, qui ab Iuditha amica amuzuloCaroli commodavi cum in Berolino eram. Titulus huius libri "Lingua Latina Per Se Illustrata" est. Partes duas habet ac tantum in Latina est! Etiam verba nova et grammatica Latine demonstrabantur. Iam in capitulo XXII partis primae eram. Partem duam nondum habeo, sed mihi profecto mox emam. Atque liber optimus de lingua Latina est, de quo scio.

Iamne dixi sororem meam Aniam filiam exspectare? Ita vero! Gravida est et iam scit filiolam futurum esse. Ania et Sven etiam nomen ei elegerunt: Linda Sofie. Bonum nomen esse puto. Dies partus computatus erit a.d. VII id. Ianuarias, anno MMX. Itaque mox avunculus fiam atque consobrinam habebo. Multe gaudeo!

Plures narrare volo, sed primum cibum emere oportet, ego enim esurio. Si ullum mendum grammaticum hic conspicitis, indicate eum mihi et corrige me! Fortasse nunc saepius Latine in ephemeridem meam scribam.

Tags:

Comments

( 2 comments — Leave a comment )
beluosus
Aug. 25th, 2009 12:47 pm (UTC)
emendationes

Multe: multo/multum

legabimus: legemus

qui ab Iuditha amica Caroli commodavi: quem Iuditha amica Caroli mihi commodavit

cum in Berolino eram: Berolini / cum Berolini eram

tantum in Latina est: totus Latine scriptus est

Iam in capitulo XXII partis primae eram : Iam usque ad caput XXII partis primae legi

Partem duam: partem alteram

liber optimus de lingua Latina est, de quo scio: puto eum librum de lingua latina optimum (esse)

filiam exspectare: filiam parituram (esse)

scit filiolam futurum esse : scit infantem filiam esse/futuram (esse)

nomen ei elegerunt: eam nominaverunt/nuncupaverunt

emere oportet: emere me oportet

indicate eum: indicate

Dies partus computatus erit: Dies partus computatus est,

anno MMX: a.u.c. MMDCCLXIII ;)
n_true
Aug. 27th, 2009 12:04 pm (UTC)
Re: emendationes
Gratias tibi ago! Correctiones tuas legi et intellexi. =)
( 2 comments — Leave a comment )